라틴어 문장 검색

nec ampu- tamus causas morbi, ut morbus pariter auferatur, statimque cernamus 1 sagittas pilis, tiaras galeis, caballos equis cedere?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:17)
Ecce furentis Bellonae matrisque deum chorus intrat et ingens semivir, obscaeno facies reverenda minori, mollia qui rapta secuit genitalia testa iam pridem, cui rauca cohors, cui tympana cedunt, plebeia et Phrygia vestitur bucca tiara.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI263)
tunc miles tremulus posita tulit arma tiara et ruit ante aram summi Iovis ut vetulus bos, qui domini cultris tenue et miserabile collum praebet ab ingrato iam fastiditus aratro.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X108)
sacerque tiaras pilleum Phrygium dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2471)
melius ergo Iuvenalis et Phrygia vestitur bucca tiara.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2473)
hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti sceptriferas Servi templa dedisse manus, quae dea sit, quare famulas a limine templi arceat (arcet enim) libaque tosta petat, Bacche, racemiferos hedera redimite capillos, si domus illa tua est, dirige vatis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권311)
Ipse racemiferis frontem circumdatus uvis pampineis agitat velatam frondibus hastam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:58)
Ille quidem celare cupit, turpisque pudore tempora purpureis temptat velare tiaris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 23:1)
Victa racemifero lyncas dedit India Baccho:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 32:3)
"Filius (haud dubium est) agit haec miracula rerum, quem video, Deus ipse, Dei certissima proles, imperat inmensis ardoribus et domat iras, insultans famulante rogo, piceosque furores conprimit et rabiem flammarum algescere cogit, barbaricos calida aura sinus non tangere iussa praeterit et tenues stridens transcurrit amictus, ipse per Assyrios metuit vapor ire tiaras, ne coma fusa umeris fumo obsordescat amaro."
(프루덴티우스, Apotheosis, section 356)
hoc Priami gestamen erat, cum iura vocatis more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras Iliadumque labor vestes."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 12:15)
Petit ille, ut Sardis, maximam Asiae civitatem, curru vectus intraret rectam capite tiaram gerens ;
(세네카, 행복론, Liber VI 159:1)
fixus tiaras Pelopis, hic praeda hostium
(세네카, Thyestes 677:1)
interea te Susa tremunt ac supplice cultu flectit Achaemenius lunatum Persa tiaram.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 22)
pro crine racemifer exit plurima per frontem constringens oppida palmes, perque umeros teretes, rutilantes perque lacertos pendula gemmiferae mordebant suppara bullae, segnior incedit senio venerandaque membra viticomam retinens baculi vice nectit ad ulmum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 143)

SEARCH

MENU NAVIGATION